- PRINCIPES adorandi ritus
- PRINCIPES adorandi rituspraesertim recens consecratos, in Historia Romanâ saepe obvius est, ut alibi vidimus. Eum morem in Christianis quoque retentum, docet Leo Pontifex, adorans Carolum M. apud Monachum Com. Nvenarii, A. C. 801. Leo Papa coronam capiti eius imposuit, cunctô Romanorum populô acclamantc —— Post quas laudes, a Pontifice, more antiquorum Prin cipum adoratus est, ac deinde Imperator Augustus appellatus. Sed et vicissim Christianis hunc cultum praestitisse paganos, etiam Magistratus, discas ex Palladio, Hist. Lausiac. in fine Melaniae, qui ipais Christianis fratres quoque adoratos, qui peregre ad ipsos veniebant, habet, c. 52. Vitâ Abb. Apollo etc. De more pro Principibus precandi, etiam Gentilibus usitato, eorum imaginem in annulo gestandi; nummis insculpendi; aliisque ad eos pertinentibus, hîc passim. De annulis saltem addo, Principis imaginem in annulo aureo gestare Claudii Principatu, fas non fuisse, nisi quibus admissionum Liberti ius illud dedissent: magnâ criminum occasione, ut Plin. ait: l. 33. c. 3. quae omnia salutaris exortus Vespasiani Principis abolevit, aequaliter publicando Principem. Ingens itaque cautio iis adhibenda erat, qui Principis imaginem gestabant, ne delatoribus calumniandi praeberetur occasio: qua de re diximus supra aliquid, ubi de civili Imaginum usu: et exstat memorabile exemplum apud Senecam, de Benef. l. 3. c. 26. Cui non multum absimile, quod Philostratus narrat, Vitâ Apollonii, de quodam impietatis damnato, quod servum suum verberâsset, qui drachmam argenteam, Tiberii imagine signatam, gestabat etc. Plura apud Io. Kirchmannum, de Annulis, c. 13. uti de more Principum, initiô principatus totum elargiendi patrimenium suum profectitium, vehendi in sella curuli, albas vestes gerendi, de more senatorum stando illos alloquendi in Senatu, obviam procedendi; prro de illorum custodibus, imaginibus in pompa Circensi, literis, papilionibus magnificis; quod tandem toro sellaeve eorum insidere, etiam corpus tangere, licet bonô animô, haberetur nefas, apud Theod. Marcilium et Casaubonum ad Suetonium passim. quorum hic Imperatorem Roman. proprse Principem et Imperium Principatum dictum esse, ex instituto Augusti, notat ad Caligulam, c. 22. Vide et supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.